PHASIANARIUS

PHASIANARIUS
PHASIANARIUS
qui Phasianos pascit. Paulus ICtus Phasianarii autem et pastores anserum non continentur. Vide Spiegelium apud Ioh. Calvin. Lexix. Iurid. Erat autem Phasianus, sobriis olim Principibus ultimus delitiarum finis, quippe cui per se eximiae raritas pretium addebat. Petronius Satyric.
Ales Phasiacis petita Colchis,
Atque Afrae volucres placent palato,
Quod non sunt faciles ——
Ubi Phasianum primô intelligit versu, ex Phaside Colchidis amne, petitum: Inde enim adferebatur, quod ipsum indicat nomen. Agatharchides de Phaside, apud Athenaeum l. 9. Πλῆθος δὲ ὀρνίθων τῶ καλουμένων φασιανῶν φοιτᾷ τροφῆς χάριν τρὸς τὰς ἐμβολὰς τῶ ςτομάτων, Avium, quos phasianos vocant, magna copia cibi causâ ad fluminis ostia se confert. Petronius idem alibi,
—— —— Iam Phasidis unda
Orbata est avibus ——
Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 72.
Argiva primum sum transportata carinâ,
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat, etc.
Quae quamvis protrita, Talmudicos tamen latuerunt et Chaldaeos Veteris Scripturae Paraphrastas. Alias non pro phasianis habuissent aves illas. quas Auster advexerat in castra Israelitarum, si scivissent phasianos ex Septentrione afferri. Non quidem ex sola Colchide illos peti certum: nam ad Ptolemaeum Aegypti Regem ἐκ Μηδείας μετεπέμποντο, ex Media accersebantur, ut testatur Athenaeus l. c. et in provinc. Ergimul, Paulus Venetus l. 1. c. 62. mayimos describit fasianos, caudas habentes longitudinis decem palmarum aut octo. Sed. ut Colchis et Media, ita etiam Ergimul ad Septentriones obversa est, Sed et in eo impegerunt, Ionathan, qui Exodi c. 16. v. 13. reddit, Et ascenderunt phasiani et cooperuerunt castra: et Rabbi Ios. Caecus, qui Psalm. 105. v. 40. Carnem petierunt, et adduxit phasianos, habet, aliique huius censûs, quod illis non suffecit, coturnicibus Israelitas a Deo liberaliter pastos esse, sed insuper aves voluêre adiungi, quae paltao maxime arrident. Etiam vero τατύραν, tatyram, appellari hanc avem, discimus ex Hesychiô et Athenaeo l. 9. post Pamphilum Alexandrinum in Gloss, et Epaenetum in Opsarcutio. Quo alludit Persicum phasiani nomen tazeru et Arabicum tadrug. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 14. Vide quoque Guil. Stuckium ad Ariani Periplum Ponti Eux. Interpretes Petronianos, Alios, ut et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • φασιανάριος — και φασανάριος, ὁ, Α αυτός που εκτρέφει φασιανούς. [ΕΤΥΜΟΛ. < λατ. phasianarius < phasianus < φασιανός. Η γρφ. φασανάριος προήλθε από μια προφορά τού τ. ως φασyα στη γρήγορη εκφορά τού λόγου] …   Dictionary of Greek

  • faisan — Faisan, m. acut. Phasianus et Phasiana. Qui nourrit faisans, Phasianarius …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”